BUXUS

BUXUS
BUXUS
Graece Πύξος, in viri militaris horto, verba sunt Auctoris Anonymi Sinae et Europae, quâ marginari solent lectisternia hortorum, cum est breviusculae naturae, attonderi, ve exurgat nimium, sed potius densius multiplicet ramulos; non potens opprobrium ferre ignobilis plebeculae et ab omnibus despici, transit in nobilissimum genus arborum, attollit verticem, et nacta culturam, arbor est, ne Gallia Meridionalis eâ
gaudeat solâ, cacumen fert sylvosum, truncûm erigit, quem vix senae comprehendant spithamae, c. 35. Certe naturâ graciles esse, buxum et ebenum, Plin. tradit, l. 16. c. 40. quibus etiam similis cortex est. At culturâ in silvas quoque excrescit, unde buxei luci, apud Solinum. Est autem buxus gravissima et spississima ex omnibus arboribus, unde in aqua buxum totum pessum it: ex earum quippeg genere arborum, quibus cortice detractô nihil nisi mediale occurrit, adeoque quae lignum aliud praeter medullam non habent, uti quoque sunt ebenus et taxus. Nec quidquam aliud quam semen fert, interim virens semper; hinc hortorum ornatui, sed et lignum eius (quod solidissimum est) variis usibus inservit. Unde notum apud Poetam,
---- Et torno rasile buxum.
Inde enim pectines confiunt, cochlearia et vasa fere perpetui vigoris, quae propediem splendescant et flavedinem oculis reddant gratissimam. Vide quoque infra ubi de Latronum lusu: uti et voce Pictura, ubi ingenuos Graecorum pueros in buxo Diagraphico didicisse videbimus. Imprimis vero ad fistulas olim adhibebatur. Propertius l. 4. Eleg. 9. v. 13.
Natus et ipse suos breviter concretus in artus,
Iactabat truncas ad cava buxa manus.
Vide quoque Statium Theb. l. 7. Ubi Lutatius, Tibia vel scabellum, inquit, quod in sacris tibicines pede sonare consueverunt. Et cui non notae tibiae Phrygiae, omnibus festivitatibus, Matris inprimis Deûm, adhibitae, quae non nisi e buxo fuêre. Hinc buxus Berecynthia, apud Virg. l. 9. Aen. v. 617.
---- ---- Ite per alta
Dindyma, ubi adsuetis biforem dat tibia cantum,
Tympana vos buxusque vocat Berecynthia Matris
Idaeae. ---- ---- ----
Quae eadem Idaea, Statio Theb. l. 5. v. 93. pro tibia, in sacris his usurpari solitâ. Sunt tamen, qui buxum a tibia distinguant: et certe Virgiliana haec id statuere videntur: ac sigillatim buxum Baccho adscribit Ovidius Met. l. 4. v. 30. longô feramine notatam,
----- Clamor iuvenilis et una
Femineae voces, impulsaque tympana palmis
Coneavaque aera sonant, longôque foramine buxus etc.
Sed et eboris buxo inclusi mentio Ezech. c. 27. v. 6. de quo dicemus infra, vide Ebur. Vide Casp. Barthium Animadversion. ad Statium d.l. Salmas. ad Solin. passim, et hîc non uno in loco.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Buxus — Saltar a navegación, búsqueda ? Bojes Buxus sempervirens Clasificación …   Wikipedia Español

  • Buxus — n. the type genus of the {Buxaceae}. Syn: genus {Buxus}. [WordNet 1.5] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Buxus — (B. L.), Pflanzengattung aus der Familie der Euphorbiaceae Buxeae, zur Monocle Triandrie L., männliche Blüthen mit dreiblätterigem Kelche, zweiblätteriger Blumenkrone u. verkümmertem Fruchtknoten, weibliche Blüthen mit vierblätterigem Kelche,… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Buxus — L. (Buchsbaum, Buxbaum), Gattung der Buxazeen, kleine Sträucher, bisweilen baumartig, mit gegenständigen, ganzrandigen, lederartigen, immergrünen Blättern, seitenständigen Blütenköpfchen oder Ähren mit endständigen weiblichen Blüten und schwarzen …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Buxus — L., Pflanzengattg., s. Buchsbaum …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Buxus — Buchsbäume Gewöhnlicher Buchsbaum (Buxus sempervirens) Systematik Überabteilung: Samenpflanzen (Spermatophyta) …   Deutsch Wikipedia

  • Buxus — Taxobox name = Buxus image width = 240px image caption = Common Box Buxus sempervirens regnum = Plantae divisio = Magnoliophyta classis = Magnoliopsida ordo = Buxales familia = Buxaceae genus = Buxus genus authority = L. subdivision ranks =… …   Wikipedia

  • Buxus — Buis  Pour l’article homophone, voir Bui …   Wikipédia en Français

  • Buxus — ID 12269 Symbol Key BUXUS Common Name boxwood Family Buxaceae Category Dicot Division Magnoliophyta US Nativity N/A US/NA Plant Yes State Distribution NC, NY, OH, PR, TN, VA, VI Growth Habit N/A …   USDA Plant Characteristics

  • Buxus — buksmedis statusas T sritis vardynas apibrėžtis Buksmedinių (Buxaceae) šeimos augalų gentis (Buxus). atitikmenys: lot. Buxus angl. box vok. Buchs; Buchsbaum rus. самшит lenk. bukszpan …   Dekoratyvinių augalų vardynas

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”